- EVANDER
- EVANDERCarmentis fil. Arcadiae Rex, ob eloquentiam Mercurii fil. ex Nicostrata habitus est. Hic, relictâ Arcadiâ, cum patrem casu interfecisset, avito regno pulsus, suadente matre, quae vates erat, conscensâ navi in Italiam venit, et pulsis Aboriginibus tenuit illa loca, ubi postca Roma condita est, parvumque opp. in Palatino monte exstruxit, Pallanteum, a Pallante proavo dictum. Virg. Aen. l. 8. v. 54.Pallantis proavi de nomine pallanteum.Romanae conditorem arcis appellat. Latinis primus usum literarum, et artem colendi agri tradidisle dicitur. Aur. Victor de orig. gentis Rom. Iust in. l. 43. c. 1. Dionys. Halicarn. Vosl. in Aristarcho. Vide etiam Liv. l. 1. c. 7. cum Evandri matre loqui apud Gell. l. 1. c. 10. est obsolete loqui Ita catillum Evandri manibus tritum pro antiquissirno, Horat. dixit l. 1. Serm. Sat. 3. v. 90.Mensave catillum Evander manibus tritum deiecit,Ubi tamen Acron, et Porphytion vett. Scholiastes alium Evandrum intelligere videntur, nempe caelatorem nobilem Atheniensem a M. Ant. Alexandriam perductum, eoque victo inter captivos Romam advectum. Hinc Evandrius possessivum, ut Evandria regna, et Evandrius ensis, apud Sil. et Virg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.